- TUISCO
- TUISCOGermanorum pater, fil. Ascenae, nepos Gomeri, pronepos Iapheti. Tuisionem vocat Tacitus, de mor. Germ. c. 2. §. 5. Celebrant (Germani) carminibus antiquis, quod unum apud illos menoriae et Annalium genus est, Tuistonem Deum, terrâ editum et filum Mannum, originem gentis conditoresque: Ab eo namque Tuiscmes, voxque Teutsche quâ Germani hodieque veniunt, orta omnino vivendi praecepta carminibus, ne memoriâ exciderent, tradidise, Aventinus menorat, Annal. Boior. l. 1. Unde, antiquissimis iam temporbus, apud Germanos, Philosophiam floruisse colligit Georg. Hornius, Hist. Philos. l. 2. c. 12 Schortelius Tuisconem cum Teutone et Teutate Celtarum: ac Teuth Aegyptiorum Deo, eundem faciens, his nominibus non alium, quam Caeli Terraeque Conitorem, intellectum vult: cuius filius Mannus, id est, Adamus fuerit, quem etiam filium Dei vocari reperimus Lucae c. 3. v. ultimô, et ab hoc Deo nempe supremo atque uno, gentem appellari gestiisse, contendit.Quemadmodum in pluribus aliis eius nominibus propriis, vocem Dit, Dith, Dieth, quae non multum abit a Teuth, deprehendimus, Dtimarus, Diethelmus, Diethhardus, Ditlindus, Dithobldus, Ditgrinus, Ditburgis etc. Vide Cluverium de Germ. antiq. Beatum Rhenanum, Rer. Germ. l. 3. Becmannum in Origin. Besoldum in Diet et Teut, Gerh. Ioh. Vossium, de orig. et progr. Idolol. l. 1. c. 31. Io. Henric. Boeclerum, Exercit. ad Flav. Iosephum, Alios.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.